monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 2, 26, 4
AMEN vero Aquila πεπιστωμένως exprimit, quod nos, fideliter, possumus dicere, ductum adverbium ex nomine fidei Amen Septuaginta γένοιτο, id est, fiat. Unde et in fine librorum (in quinque siquidem volumina, Psalterium apud Hebraeos divisum est) fiat, fiat transtulerunt: quod in Hebraico legitur, AMEN AMEN, quo scilicet eo vere dicta quae sunt supra, confirmentur. Unde et Paulus asserit, non posse aliquem respondere Amen, id est, confirmare quae praedicata sunt, nisi intellexerit, praedicationem. MARANATHA magis Syrum est quam Hebraicum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonet, et interpretetur, 'Dominus noster venit;' ut sit sensus: 'Si quis non amat Dominum Iesum Christum, anathema sit' , et illo completo, deinceps inferatur: 'Dominus noster venit:' quod superfluum sit adversum eum odiis pertinacibus velle contendere, quem venisse iam constet.